Rozmiar: 15909 bajtów

- 67 -

1379. April 26.

In n. d. Amen. Cum expediat futuris Calumnijs et animabus Christifidelium periculosis Scandalis obviari, Nos Jacobus Augustini Archidiaconus Legnicensis Canonicus et Admi-nistrator in Spiritualibus Eccl. Wrat. una cum Honorabili viro d. Mathia de Panewitz dicte Wrat. Eccl. nostre Canonico per eiusdem Eccl. Capitulum Sede Episcopali per obitum Rev. fel. mem. in Christo Patris d. Preczlai Ep. Wrat. novissimi nunc vacante specialiter et in solidum deputati, Ad omnium et singulorum quibus presentes innotuerint deferimus notionem, quod ad nostram accedens presentiam discretus vir d. Nicolaus Gunt Decanus, Plebanus sive Rector Eccl. Parochialis in Rattibor Wrat. Dioc. nobis obtulit quandam litteram Sigillo Rev. in Chr. P. et D. d. Henrici Ep. Wrat. 18VI prout liquide apparuit et infra describetur plenius, sigillatam, avermibus propter vetustatem in suis pluribus locis corrosam et nichilominus per ipsius contrectationem et inprovidam incurvationem, presertim cum in pergameno nimis tenui et subtili scripta fuit, laniatam, que licet talis per omnia fuit qualis est predescripta, tamen in omnibus suis clausulis, punctis et articulis, verbis, verborum expressionibus, dictionibus, syllabis et litteris se apertam et aptam prebuit ad legendum, cuiusque tenor sequitur fideliter in hec verba (N. XVI.). Et huic Littere quoddam magnum Sigillum orbiculare seu rotunde figure de cera alba sive gummi (glauca?) in pergameni pressula erat appensum, in cuius sigilli superficie quedam imago de cera viridi impressa imaginem Episcopi figuris (figurans?) induta pontificalibus, cortinis circumquaque pendentibus ornata, habens duos digitos dextre manus sursum erectos ad benedictionem dispositos et in sinistra manu baculum pastoralem, in sede residebat apparenter, a lateribus vero dicte imaginis due alie imagines in vestibus ministerialibus, una a dextris et alia a sinistris geniculantes ab intuentibus apparebant. Pro circumferentia autem huiusmodi sigilli huiusce littere capitales premissa cruce legebantur: † . HENRICVS. DEI. GRATIA. WRATISL. ECCLESIE. EPISCOPVS. XVIII. Qua quidem littera eoram nobis ut premittitur oblata, idem d. Nicolaus nobis humilibus instantijs supplicavit, quatinus dei et iustitie intuitu predictam litteram mentionatam . . . . . . . . et auctentionare Nostra qua fungimur Auctoritate Administratoria dignaremur. Cuius supplicationibus tanquam iustis, presertim cum ex ipso nostro huiusmodi facto sedari scandala et removeri ut etiam premisimus animarum pericula debeantur, dictam litteram de verbo ad verbum transcribi fecimus, et quia fideli per nos et Honorabilem virum d. Nicolaum de Selur Can. Wrat. et Notarium Episcopalis Notarie collatione prehabita comperimus ipsius littere tenorem esse integrum, non in verbo nec syllaba aliquibus ipsi additis seu etiam diminutis, dictam litteram auctoritate qua fungimur innovandam duximus et presentibus innovamus. Decernentes etc.
Actum et datum in Summo communiter in Stuba parva decretaliter eiusdem sub a. d. M°. ccc°. lxxviiij°. ind. secunda, vj°. Cal. Maij hora Vesperarum vel quasi, Pres. Honorabilibus viris dominis Nicolao de Punkow Canonico et Administratore in Episcopalibus Sede Episcopali tunc vacante, Joh. Albiphalonis et Jacobo de Luthumischl Can. Eccl. Wrat. Maioris, Nicolao de Friberg Can. Lub. et Officiali Wrat. Joh. Sofroini (corr. Goswini) et Leonardo de Frankinstein Advocatis Consistorij Wrat. testibus ad premissa vocatis et rogatis.
Et ego Joh. quondam Hermanni Snellinwalde de Brega, Clericus Wrat. Dioc. publ. Imp. auct. not. etc.

Aus dem Liber Vicariorum Ratib. v. 1737. f. 141. Ueber das Siegel des Bischofs Heinrich vergleiche Stenzel im Bericht der Schles. Gesellschaft f. 1839. S. 190.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów